monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXIII <<<     >>> XXXV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXIV

1 (Vers. 20.) Et venit Emor et Sichem filius eius ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis [Al. nobiscum] sunt. Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur SALAMIM. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.
2 (Vers. 25.) Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculum. Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλὼς, id est, diligenter: in Hebraeo scriptum est, BETE, id est, audacter et confidenter.
Hieronymus HOME

bsb4610.145